Inter Pachynum et Lilybaeum promontoria in australi Siciliae litore sita erat Agrigentinorum urbs. Quae cum a Graecis nominaretur Akragas, Romani suo nomen ori aptum facientes dixerunt Agrigentum, unde recentiore tempore natum est nostrum urbis nomen Girgenti sive varianti bus more incolarum vocalibus Gergenti ac Giorgenti . Incolae urbis dicebantur Akragantini, Agrigentini. Nomen vero illud urbi a fluvio moenia eius praeterfluente inditum esse, ut consentiunt plerique: ita non defuerunt, qui hoc quoque nomen esplicare conarentur.
Polybius enim apud Steph. Byz. Agragantes propter noli fertilitatem et fluvium et urbem accepisse nomen (akra ges praestantissima terra) memoriae prodidit.
Atque Sicilia fertilits cum saepissime laudibus elata sit quominus hoc quoque nomine celebratam putemus, nihil impedit.
Soli enim circumiacentis tanta ubertas est, ut propriis opibus expleatur.
Scarica il Pdf